- BACIUM villa
- BACIUM villaaliis Abacivum nonnullis Bacivum Palatium, villa fuit regiâ aulâ insignis, inter Novigentum, villam publicam pagi Laudunensis; et Crisciacum villam quoque dominicam pagi Pontini. Hodie Beri seu bac a Beri, vel le bac a Berry quibusdam, i. e. Transitus ad Betium, quod ad Berium vicum, inter Noviomagum et Compendium postum, Isara nave strata transiri possit: Back enim Germanis vas quodlibet, adeoque et navem designat. Hadr. vero Vales. Bacivum seu Bacium existimat esse Bais, Monasterium ad Suminam Perronae adversum, cum titul. Abbatiae: vel vicum Buissi, ad rivulum in Suminam influentem, inter Corbeiam et Ambianos: quae loca utraque a villa Novigento Crisciacum petentibus occurrunt, Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.